et tu adsume planctum super principes Israhel
et dices quare mater tua leaena inter leones cubavit in
medio leunculorum enutrivit catulos suos
et eduxit unum de leunculis suis leo factus est et didicit
capere praedam hominemque comedere
et audierunt de eo gentes et non absque vulneribus suis
ceperunt eum et adduxerunt eum in catenis in terram Aegypti
quae cum vidisset quoniam infirmata est et periit
expectatio eius tulit unum de leunculis suis leonem constituit
eum
qui incedebat inter leones et factus est leo didicit
praedam capere et homines devorare
didicit viduas facere et civitates eorum in desertum
adducere et desolata est terra et plenitudo eius a voce rugitus
illius
et convenerunt adversum eum gentes undique de provinciis et
expanderunt super eum rete suum in vulneribus earum captus est
et miserunt eum in caveam in catenis adduxerunt eum ad
regem Babylonis miseruntque eum in carcerem ne audiretur vox
eius ultra super montes Israhel
mater tua quasi vinea in sanguine tuo super aquam plantata
fructus eius et frondes eius creverunt ex aquis multis
et factae sunt ei virgae solidae in sceptra dominantium et
exaltata est statura eius inter frondes et vidit altitudinem
suam in multitudine palmitum suorum
et evulsa est in ira in terramque proiecta et ventus urens
siccavit fructum eius marcuerunt et arefactae sunt virgae
roboris eius ignis comedit eam
et nunc transplantata est in desertum in terra invia et
sitienti
et egressus est ignis de virga ramorum eius qui fructum
eius comedit et non fuit in ea virga fortis sceptrum
dominantium planctus est et erit in planctum